- ARCA Mortualis
- ARCA Mortualisindigitatur Petronio Iubet mariti sui corpus tolli ex arca atque illi, quae vacabat, cruci affigi: in Glossis σορος, i. e. Sarcophagus, aliter Graecis ληνὸς, item πυελος, quae voces synonymae sunt. Fiebant illae primum ex lapide Sarcophago, de quo infra dicemus; inde et ex alia materia. Sic ex chernite lapide, Darii: ex Porphyretico marmore, Domitiorum, apud Plin. l. 36. c. 17. et Suetion. in Neron. c. 50. fuêre. Fictilium meminit idem Plinius l. 35. c. 12. Habebantque alvei formam, unde Solia Latinis quoque dicta: Capiebant namque totum cadaver, quam longum erat; unde Graecis in usu, qui cadavera non cremabant. Sed et Romani in arcis ad rogum cadavera deferebant, non tamen omnium. Honestiores enim efferebantur in lectis, qui farciebantur papyrô, scirpô, et aliâ omni materiâ combustibili, multisque etiam odoribus differtô, et pyrae una cum corpore cremabantur: Propert. l. 4. El. 7. v. 30.Iussisses lectum lentius ire mecum.At tenuiores et plebeii, in Arca lignea vel ligneo sarcophago efterebantur, ex paucis tabulis compacto, qui una cum cadavere itidem eâdem ustrinâ comburebatur. De cuiusmodi arca, quam proprie sandapilam Latini vocant, intelligendi, Horat. l. 1. Sat. 8. v. 8.Huc prius angustis eiecta cadavera cellisConservus vili portanda locabat in arca.Et Lucan. l. 8. v. 736.Da vilem Magno plebeii muneris arcam.Unde tales arcae Graecis νεκροφορεῖα, et νεκροφορικὰ ἀγγεῖα quoque dictae. Abhis vero longe diversae sepulchrales Arcae, in quibus divites condebantur. Post ust rinam enim cadaveris, reliquiae ac cineres collecti, in urnam aut ollam mittebantur, et rerrâ obruebantur ac humabantur; aut intra arcam vel monumentum reponebantur, si quigentilia haberent monumenta. Quô sensu proprie Arca est monumentum ex lapide in modum arcae structum. Senec. Ep. 86. In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo, adoratis manibus eius et arcâ, quam sepulehrum esse tanti viri suspicor. Ubi Arca monumentum est, quales in finibus agrorum exstruebantur, quas pro terminis observabant. Eae enim arcae finales ut plurimum sepulchrales erant, aliquando tamen ad finendos tantum agros ponebantur. Hinc Seneca suspicari tantum se dicit Arcam illam in villa Scipionis, sepulchrum eius esse. Utriusque arcae iconem habes apud Salmas. as Solin. et quidem finales quadratae et supra apertae erant; eaedem, si pro sepulchris quoque consecrarentur, arcuatô tectô concamerabantur. Ab his iterum diuresae arcae, in quibus sequiore aevô apud Romanos quoque condita cadavera monumentis illis hypogaeis inferebantur: illae ex multis lapidibus constructae, hae ex uno cavatae erant, et proprie πύελοι Graecis dicebantur. De quo Arcarum genere sonat vetus Inscr. NE QUIS NOS INQUIETET EX ARCA NOSTRA NEQUE ABANTE ALIAM PONAT AUT COMMUTET. Et altera, quae Veronae exstat in Sarcophago marmoreo: P. IULIUS APOLLONIUS SIBI ET ATTIAE VALERIAE CONIUGI OBSEQUENTISSIMAE VIVUS PARAVIT. EIUSQUE CORP. IN ARCA CONDIDIT ET LOCUM SERVIO DEDICAVIT. Transferri poterant hae arcae et locô moveri, ut videre est, apud Marcianum Institut. l. 3. et Caium, utrumque l. Divi ff. de relig. et sumpt. fun. Nec plura corpora recipiebant; a sepulchris proin seu monumentis, quae plurium arcarum capacia, distinguendae. Singugula namque corpora in suis arcis erant sita, ac sepulta; omnes vero arcae, intra unum Monumentum, seu generalem ςθήκην omnium in eadem familia defunctorum, receptae ac conditae: tum apud Graecos, rum apud Romanos. Condebantur autem cadavera in arcis cum melle. Lucretius l. 3. v. 902.Nam si in morte malum'st, malis, morsuque ferarumTractari, non invenio qui non sit acerbumIgnibus impositum calidis torrescere flammis:Aut in melle situm suffocari atque rigere,Frigidu quum in summo gelidi cubat aequore saxi:Urgerique superne obtritum pondere terrae.Ubi tres modos sepulturae tangit: qui cremabantur, qui terrâ obruebantur et qui in lapideis arcis cum melle condebantur, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1202. et seqq. et hîc passim; ubi de Exsequiis, Funere, Mortuis, etc. de Arcis vero Finalibus, etiam infra in voce Arcatura. Addam hîc saltem Inscr. quae Spalati, prope Templum S. Francisci, visitur, hucque petinet: AUR. QUINTIANUS DEC. COLL. FAB. ET CENT. QUI VIXIT. ANN. P. M. LI. MENS. V. D... VIVUS SIBI POSUIT ET AUR. IAENUARIAE CONIUGI SUAE COT. SI QUIS AEAM ARCAM POST MORTEM EORUM APERIRE VOLUERIT INFER. DECURIAE MEAE X XXV. ex Iacobo Sponio Itiner. Graeciae Part. 3. p. 81. h. e. Aurelius Quintianus Decurio Collegii Fabrûm et Centonariorum, qui vixit annis plus minus 51. menses 5. dies .... vivus sibi posuit et Aureliae ianuariae coniugi suae. Quod si quis eam arcam post mortem aperire voluerit, inferet Decuriae meae sestertia viginti quinque. Alia a praedictis fuit Arca, cuius de Aegyptiis agens Porphyrius meminit de Abstin. l. 4. §. 10. ubi Moralis vitae illos symbolum in funeribus tale exhibere solitos ait: Cum condiant nobiles defunctos, alvum privatim eximunt et in Arcareponunt: dein inter alia --- arcam ad Solem attollentes eum invocant, und ex Libitinariis huiusmodi orationem habente pro defuncto, quam Luphantus ex lingua Aegyptiaca transtulit: Domine Sol, Diique omnes, qui vitam hominibus largimini, Me accipite et Diis aeternis σύνοικον contubernalem, tradite. Ego enim Deos - pie colui - Et parentes meos honoraut: Neque aliorum hominum occidi quemquam; Neque eos depositô fraudavi; Nec aliud quidquam inexpiabile malum admisi. Si vero, dum viverem, peccavi, non per me peccavi, sed per ista (ostendens arcam, in qua erat venter) atque haec locutus in fluvium eum abiecit, reliquum autem corpus, tamquam purum, condit. Quae funebris apologia quam non dissonet ab istis. quae in II. Tabula Moses praecepit, cuivis facile liquet. Iohann: Marsham. Canone Chorn. Saeculô IX. Vide quoque infra, ubi de Via Felicium, apud eosdem Aegyptios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.